- PIMPLEA
- PIMPLEAGraece Πιμπληΐς, apud Apollonium Rhodium, ubi de Orpheo.—— ——— Τὸν ῥά ποτ᾿ αὐτὴΚαλλιόπη Θρήϊκι φατίζεται ἐυνηθ εῖςαΟἰάγρῳ ςκοπιῆς Πιμπληΐδος ἄγχι τεκέςθαι.——— quem quondam ipsaCalliopa Thraci fertur congressaOeagro prope speculam Pimpleam peperisse,aliis mons Thracia, aliis fons, alii locus iuxta Pieriam esse videtur. Πίπλαν et Πίπλειαν Graeci plerique scribunt, unde Pipletes Vates Orpheus dicitur Appuleio, l. 2. Sic in modum suerbi iuvenis Aonis (Penthei scil.) vel Musaei vatis Pipletis laceratus atque discerptus domô proitubor. Et Pipleides Musae, apud Varronem, de L. L. l. 6. Certe in antiquis Strabonis exemplaribus Πίπλαν et Πίπλειαν scriptum extare, notârunt Eruditi. Hesych. Πιπλίαι αἱ Μοῦσαι εν τῷ Μακιδονεκῷ ὀλύμπῳ, ἀπὸ κρήνης Πιπλίας, Pilpleae Musae, in Macedonico Olympo,a fonte Piplea etc. Salmas. ad Solin. p. 159. Vide quoque Brodaeum ad Oppianum, Crneget. l. 2. p. 63.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.